Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[272]
studio autem neminem nec industria maiore cognovi, quamquam ne ingenio quidem qui praestiterit facile dixerim
C. Pisoni genero meo. Nullum tempus illi umquam vacabat aut a forensi dictione aut a commentatione domestica
aut a scribendo aut a cogitando. Itaque tantos processus
efficiebat ut evolare, non excurrere videretur; eratque verborum et dilectus elegans et apta et quasi rotunda constructio; cumque argumenta excogitabantur ab eo multa et
firma ad probandum tum concinnae acutaeque sententiae;
gestusque natura ita venustus ut ars etiam, quae non erat,
et e disciplina motus quidam videretur accedere. Vereor
ne amore videar plura quam fuerint in illo dicere; quod
non ita est; alia enim de illo maiora dici possunt. Nam
nec continentia nec pietate nec ullo genere virtutis quemquam eiusdem aetatis cum illo conferendum puto.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.